ALBERT

All Library Books, journals and Electronic Records Telegrafenberg

Your email was sent successfully. Check your inbox.

An error occurred while sending the email. Please try again.

Proceed reservation?

Export
  • 1
    facet.materialart.
    Unknown
    In:  Mededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht vol. 16 no. 1, pp. 184-192
    Publication Date: 2024-01-12
    Description: Genera Mapania, Hypolytrum, Thoracostachyum valde cognata sunt. Quamvis enim adhuc diversa sit botanicorum sententia de structura florum huius tribus morphologice interpretanda, de hac re omnes consentiunt, squamellas laterales binas generis Hypolytri, sive sepala sive glumas floriferas vocandas, squamellis exterioribus Mapaniae et Thoracostachyi homologas esse. F. Pax solum, qui cum nonnullis aliis auctoribus Thoracostachyum cum Mapania iungendo systema Benthamianum et Hookerianum secutus est, tertium genus, cui solo flores bisexuales ascribit, longe disiunxit. Conspectus generum usitatus ut in Hook. f., Fl. Brit. Ind. VI, p. 586, ubi C. B. Clarke Cyperaceas disposuit, ita fert: A. Spicula capitata .............................. Mapania B. Spicula corymboso-paniculata. 1. Stylus bifidus ...................... Hypolytrum. 2. Stylus trifidus ................. Thoracostachyum.\nHic conspectus autem numero specierum cognitarum sensim augente quibusdam vitiis laborare apparet. Corymbos a capitibus diiudicare non semper facile. Discrimen a numero styli ramorum sumptum incertum, quia in eodem genere sicut in Scirpo et in Carice, quin etiam in eadem specie, saepe mutari cernitur. Praeterea speciebus spicula singula praeditis nullum genus hospitium praebere videtur.
    Repository Name: National Museum of Natural History, Netherlands
    Type: info:eu-repo/semantics/article
    Format: application/pdf
    Location Call Number Expected Availability
    BibTip Others were also interested in ...
Close ⊗
This website uses cookies and the analysis tool Matomo. More information can be found here...